Sabtu, 09 Juni 2007

DOMITILLA CUBICULUM PARAT*

" Domitilla! Domitilla! Ubi es? Clamavit Marcia. Marcia anus erat.

" In horto sum, Marcia, quid vis? Respondit Domitilla. " Fessa sum, quod diu laboravi."


"Necesse est nobis cubiculum parare," inquit Marcia "Domina nobis hoc mandavit, qoud familiarem expectat."


" Eheu! Semper laboro. Est mihi nulla quies", inquit Domitilla.


" Puella ignavissima es", inquit Marcia. "Domina ipsa me ad te misit. Necesse est tibi cubiculum verrere. Necesse est mihi pavimentum lavare. Curre ad culinam! Quaere scopes!" Domitilla ex horto discessit et ad culinam lente ambulabat. Irata erat, quod cubiculum verrere nolebat. " Ego ornatrix sum", inquit. "Nos ornatrices nihil sordidum facinus. Non decorum est ornatricibus cubiculum verrere. Subito Domitilla consilium cepit et ad culinam quam celerrime festinavit. Simulac culinam intravit, lacrimis se tradidit. Volubilis commotus, ‘mea cokumba’, inquit,’cur lacrimas?’ ‘Lacrimo quod miseriima sum’, ancilla ei respondit. ‘Ego per totum diem laboravi. Quam fessa sum! Nunc necesse est mihi cubiculum parare. Ego non diutius laborare possum.’ ‘Mea columba, noli lacrimare!’ inquit Volubilis. ‘Ego tibi cubiculum parare possum.’ ‘Volubilis! Quam benignus es!’ Susurravit ancilla. Coquus cum ancilla ad cubiculum revenit. Diligenter laboravit et cubiculum fecit purum. Ancillla laeta dixit’. ‘Meum mei! Meum corculum!’ et coquo osculum dedit. Coquus erubescens ad culinam revenit.


Anus: Old woman; Nihil sordidum: No dirty jobs; Quid vis?: What do you want? Lacrimis se tradidit: Burst into tears; Necesse: Necessary; Commotus: Troubled, concerned; Hoc mandavit: Has given this order; Misserima: Very miserable, sad; Familiarem: Relation; Non diutius: No longer; Quies: Peace and quiet; Noli lacrimare: Don’t cry; Ignavissima: Bone idle; Susurravit: Whispered; Domina ipsa: The mistress herself; Purum: Clean, spotless; Verrere: Sweep; Mel: Honey; Lavare: Wash; Corculum: Sweettheart; Scopas: Broom; Osculum: Kiss; Lente: Slowly; Erubescens: Blushing

* Dikutip dari ‘Apud Salvium’, Cambridge Latin Course, Unit II Stage 14, hal. 6-7.

Tidak ada komentar:

Posting Komentar